LEPRA

LEPRA
LEPRA
ex Graeco λεπὶς, squama, morbi genus notum, imo praecipua morborum impuritas in ea, quasi in summam, subducitur: Illa namqueve scabiei omne genus, aliasque lues comprehendit; Lev. c. 13. atque ea vel homines, vel vestes, vel domos denique inficiebat, de quibus duobus postremis generibus altum est apud Scriptores profanos silentium, quae proin propter peccatum specialius Hebraeis divinitus im missa videntur Eruditis. Iudicium leprae autem soli competebat Sacerdoti, ita ut ne peritissimo quidem Medico id esset concessum, Lev. c. 13. v. 2. coll. Matth. c. 8. v. 3. Atque ita leprosus a Sacerdote in publicum prodibat certis notis destinctus et insignis, 1. laceratis vestibus, 2. capite retecto. 3. ore obvoluto, Lev. eod. c. v. 44. et 45. clamabat insuper, mmundus, immundus. Quae tamen signa non ponebantur, nisi in leproso per iudicium illud Sacerdotis iam conclamato et insanabili, gravi argumento, ubi tales Christo occurrebant, eos ab ipso sola vi divinâ sanatos esse. Atque hac leprâ, imago naturalis nostrae corruptionis; figurâ Servatoris in similitudine istiusmodi statis comparituri, Esai. c. 53. v. 3. effigies peccati, quod, ubi intus latet, et externâ specie sanitatem mentitur, periculosius multo est, magisqueve formidabile, quam ubi proumpit, et foris conspicitur etc. repraesentabatur. Purificatio vero Leprosi, siebat adhibitis duabus avibus mundis, cedro, hyssopo, lanâ coccinâ, aliisque in Lege expressis cerimoniis, lev. c. 14. v. 2. et seqq. Quibus peractis. septimo die is radendus et corpus eius
lavandum erat. Idem ibid. v. 8. et 9. inde septimo die iterum radi et lavari, octavo denique die sacrificia offerre, sanguine aspergi et oleo inungi debeat, v. 10. etc. Simili fere modo domus etiam expurgabantur, v. 49. etc. in quibus aspersio Sanguinis denotabat imputationem meriti Christi; hyssopus designabat Ghristum, ut fructum terrae; cedrus, Spiritum in ipso habitantem; filum coccinum, imputarionem peccati, quae instar coccini rubere dicuntur Esai. c. 1. v. 18. et sanguinolentam passionem eius Idem c. 63. v. 2. avicula mactanda, Christi mortem, coniunctam cum oboedientia fervente, instar aquae vivae illi affusae; altera avicula viva dimittenda, ipsum ex inortuis vivum, quaerentemqueve domicilium, h. e. Ecclessiam, in qua per totum mundum habitet: Lotio purificandi et detonsio crinium, renovationem et sanctificationem perpetuam oleum Spiritum S. etc. Vide Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Parte pr. l. 4. c. 22. §. 6. 7. et 15. et Comm. ad Levit. d. l. nec non infra, ubi de Vitiligine. Apud Christianos leprosi μεθ᾿ ἡμῶν καὶ ενκλησιάζουσι καὶ συνεύχονται, nobiscum (in Oriente) et Ecclesiam adeunt, et precantur, ait Balsamon in Ep. Athanas. ad Ammun p. 920. At Ancyrani ad hiemantes, i. e. extra omnem Eccl. ambitum, εἰς ὑπαίθριον καὶ τὰ τȏυ ναοῦ προαύλια, illos subm ovêrunt, can. 17. Ancyr. ut ibi paenitentiam can. praec. iniunctam peragerent, neque alios interea inficerent corporis sui contagio. Qui mos, non religionis, sed sanitatis causâ, hodiequeve in Europa viget etc. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Λεπρός, ut et supra aliquid in voce Lazari, ac infra Maledrini, it. Miselli:

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Lepra — ist eine chronische Infektionskrankheit, die durch das Bakterium Mycobacterium leprae ausgelöst wird. Den bakteriologischen Nachweis erbrachte 1873 der Norweger Gerhard Armauer Hansen. Synonyme sind Aussatz, Hansen Krankheit, Morbus Hansen und… …   Deutsch Wikipedia

  • lepra — f. parasit. Enfermedad infecciosa ocasionada por Mycobacterium leprae. Se trata de una enfermedad contagiosa con un período de incubación de un mes a treinta años que afecta principalmente a la piel y al tejido nervioso periférico. Se distinguen… …   Diccionario médico

  • lepră — LÉPRĂ, (2) lepre, s.f. 1. Boală contagioasă cronică, frecventă mai ales în regiunile tropicale, produsă de un bacil specific şi caracterizată prin leziuni localizate pe piele, pe sistemul nervos periferic, mucoase, viscere etc. ♦ fig. Neajuns… …   Dicționar Român

  • LEPRA — LEPRA, originally known as the British Empire Leprosy Relief Association, is a medical development charity working towards care of people with leprosy (Hansen s disease) and a range of other poverty related illnesses including TB, malaria and… …   Wikipedia

  • Lepra — Sf Aussatz erw. fach. (18. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus l. lepra, dieses aus gr. lépra, zu bibel gr. leprós aussätzig, schuppig, uneben , zu gr. lépein abschälen, die Haut abziehen .    Ebenso nndl. lepra, ne. leprosy, nfrz. lèpre, nschw. lepra …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Lepra — Le pra (l[=e] pr[.a]), n. [L. See {Leper}.] (Med.) Leprosy. [1913 Webster] Note: The term lepra was formerly given to various skin diseases, the leprosy of modern authors being {Lepra Arabum}. See {Leprosy}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • lepra — (Del lat. lepra, y este del gr. λέπρα). 1. f. Med. Enfermedad infecciosa crónica, caracterizada principalmente por síntomas cutáneos y nerviosos, sobre todo tubérculos, manchas, úlceras y anestesias. 2. Veter. Enfermedad, principalmente de los… …   Diccionario de la lengua española

  • lepra — lȅpra ž DEFINICIJA pat. kronična zarazna bolest koju izaziva bacil Mycobacterium leprae; guba, leproza ETIMOLOGIJA lat. ← grč. lépra ≃ leprós: ljuskav …   Hrvatski jezični portal

  • lepra — leprà sf. (2) DŽ med. užkrečiama liga, raupsai: Tavęsp ateidavo lepra sergą DK152. Nuog lepros … yra pasveikintas (pagydytas) DP72 …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Lepra — »Aussatz«: Der Krankheitsname wurde im 18./19. Jh. aus gleichbed. griech. lat. lépra entlehnt, das von griech. leprós »schuppig, uneben, rau, aussätzig« abgeleitet ist. Dies gehört zum griech. Verb lépein »‹ab›schälen« …   Das Herkunftswörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”